- BUTES
- I.BUTESTroianus a Camilla occisus est. Virg. Aen. l. 11. v. 690.Protinus Orsilochum et Buten duo maxima TeucrûmCorpora. -------Item Scitharum fluv. cui propinqui sunt Agathyrsi et Sarmatae. Tortellius.II.BUTESfil. Amyci, Bebryciorum Regis, qui ob saevitiam patris ab Argonautis caesi, regnô pulsus, parvô navigiô in Siciliam confugit, ubi a Lycaste nobili meretrice hospitiô susceptus est, a qua cum ob formae morumque elegantiam diligeretur, eius concubitu usus, Erycem filium ex ea suscepit, et quoniam Lycaste ob eximiam pulchritudinem Venus vocatetur, datus est locus fabulae, Buten ex Venere filium Erycem suscepisse. Virg. l. 5. Aen. v. 371.Idemque ad tumulum, quô maximus occubat Hector,Victorem Buten immani corpore, qui seBebryciâ veniens Amyci de gente ferebat,Perculit, et fulvâ moribundum extendit arenâ.III.BUTESfil. Erechthei, Atheniensium Regis, uti discimus ex Apollodore et Tzetze Chil. ζ. Histor. 19. Ei. quemadmodum et Patri filiabusque eius, sacra quoque esse facta, indicat Pausan. in Atticis: Εἰσέλθουσι δὲ Τὸ Ε᾿ρέχθειον῾ τρεῖσ εἰσὶ Βωμοὶ: Ποσειδῶνος, ἐφ᾿ ᾧ καὶ Ε᾿ρεχθεῖ ςθύουσιν, εν τȏυ μαντδ᾿ματος, καὶ Η῞ρωος Βύτου. Τρίτος δὲ, Η῾φαίςτου, Ingredientibus vero (Erechtheum) tres se offerunt arae: Neptuni una, in qua et sacra faciunt Erechtheo, ex oraculo; altera Herois Butae; tertia autem Vulcani. Vide Voss. de Idolol. l. 1. c. 13.IV.BUTESnomen sacerdotis. Cael. Rhodig. l. 14. c. 13. Vide Niceph. in Synesium de Insomniis. Orpheus etiam quendam huius nominis recenser, inter Argonautas:Βούτης τ᾿ Αἰνεάδης ἵκελος χθυσάορι Φόιβῳ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.